martedì 19 luglio 2011

Consigli in "Secretum" [da Francesco Petrarca]

Augustinus: Possum tibi tulliano verbo respondere: «modum tu queris vitio».
Franciscus: Non vitio sed amori.
Augustinus: Et ille, cum id diceret, de amore loquebatur. Locum tenes?
Franciscus: Quidni? In Tusculano id legi. Verum ille de comuni amore hominum sentiebat; in me autem singularia quedam sunt.
Augustinus: Enimvero idem de se aliis fortasse videatur; verumque est, cum in aliis tum in hac precipue passione, quod unus quisque suarum rerum est benignus interpres. Nec inepte illud a plebeio quodam licet poeta dictum laudatur: Suam cuique sponsam, michi meam; Suum cuique amorem, michi meum.
Franciscus: Vis ne, si tempus suppetit, pauca de multis esponam, que te in admirationem stuporemque compellent?
Augustinus: Mene putas ignorare quod qui amant ipsi sibi somnia fingunt ? Omnibus scolis notissimum carmen est. Ceterum ex ore eius piget has insanias audire, quem decet altius et sapere et loqui.
Franciscus: Unum hoc, seu gratitudini seu ineptie ascribendum, non silebo: me, quantulumcunque conspicis, per illam esse; nec unquam ad hoc, siquid est, nominis aut glorie fuisse venturum, nisi virtutum tenuissimam sementem, quam pectore in hoc natura locaverat, nobilissimis hec affectibus coluisset. Illa iuvenilem animum ab omni turpitudine revocavit, uncoque, ut aiunt, retraxit, atque alta compulit espectare. Quidni enim in amatos mores transformarer? Atqui nemo unquam tam mordax convitiator inventus est, qui huius famam canino dente contingeret; qui dicere auderet, ne dicam in actibus eius, sed in gestu verboque reprehensibile aliquid se vidisse; ita qui nichil intactum liquerant, hanc mirantes venerantesque reliquerunt. Minime igitur mirum est si hec tam celebris fama michi quoque desiderium fame clarioris attulit, laboresque durissimos, quibus optata consequerer mollivit. Quid enim adolescens aliud optabam, quam ut illi vel soli placerem, que michi vel sola placuerat? Quod ut michi contingeret, spretis mille voluptatum illecebris, quot me ante tempus curis laboribusque subiecerim nosti.